- SARSORIUM Opus
- SARSORIUM Opusapud Ennodium Epigramm. 91. quod inscribitur, de Marmaribus opere sarsorio, opus est ex variis discolorum marmorum crustis invicem ita commissis, ut unum corpus et unam quasi picturam efficiant, concinnatum, uti describitur a Senatore l. 1. Ep. 6. Cuiusmodi opera Lithostrota, Musiva, Tessellata alias dicta sunt: inter quae tamen discrimen, ut suis locis videre est. Ratio nominis est, a sarcio: unde Sarsorium proprie opus, variis quodammodo materiis contextum confectumque, ut plerumque Sartorum sunt opera. Car. du Fresne Glossar. et Dominic. Macer. in Hierolexico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.